Evangelium Secundum Marcum*

Caput 2: Versus 5

Cum autem vidisset.ID.Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena: ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata.Fili.Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.
(* Traductions européennes)